HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CII: Quod Paulus civem Romanum se fecit

#Act. XXII

Cumque usque ad hoc verbum in silentio audissent eum Judaei, auditoquod destinatus esset gentibus, unanimiter vociferati sunt, projicientes vestimenta sua, et pulverem jactantes in aera prae magnitudine tristitiae, quasi furorem exprimentes, dicentes tribuno: Tolle de terra hominem hujusmodi: non est enim fas eum audire. Et jussit eum tribunus adduci in castra, in turrim scilicet illam, quae dicebatur Antonia, et Agrippina, et caedi flagellis, et torqueri ita, ut non occiderent eum, tormentis ejus satiati. Et cum astrinxissent eum loris, dixit Paulus astanti Centurioni: Licet vobis flagellare hominem Romanum indemnatum? id est de nullo reatu ordine judiciario convictum. Quo audito, accessit Centurio ad tribunum dicens: Quid acturus es? Hic homo civis Romanus est. Et accedens tribunus ad Paulum, quaesivit ab eo, an Romanus esset. Et confessus est. Et ait tribunus: Ego multa summa pecuniae hanc civilitatem emi. Ego, inquit Paulus, in ea natus sum; quia pater suus, ut praetaxatum est, antequam gigneret eum, comparata sibi gratia Romanorum, civilitate Romanorum donatus est ab eis in se et in haeredibus suis. Et statim discesserunt inde, qui erant eum torturi, quia timuit tribunus, audito quod esset civis Romanus.